Publicidade

Êxodo 23

1 non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium2 non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies3 pauperis quoque non misereberis in negotio4 si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum5 si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo6 non declinabis in iudicio pauperis7 mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium8 nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum9 peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti10 sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius11 anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo12 sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena13 omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro14 tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis15 sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus16 et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro17 ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo18 non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane19 primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suae20 ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi21 observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo22 quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te23 praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo24 non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum25 servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui26 non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo27 terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam28 emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas29 non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae30 paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram31 ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro32 non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum33 non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum

Veja também

Publicidade