1 Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis2 et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae3 gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo4 qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri5 cui est gloria in saecula saeculorum amen6 miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium7 quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi8 sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit9 sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit10 modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem11 notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem12 neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi13 audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam14 et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum15 cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam16 ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini17 neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum18 deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim19 alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini20 quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior21 deinde veni in partes Syriae et Ciliciae22 eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat24 et in me clarificabant Deum
Publicidade
Gálatas 1
Veja também
Publicidade