3 cecidit Abram pronus in faciem4 dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentium5 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te6 faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur7 et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te8 daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum9 dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis10 hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum11 et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me et vos
Publicidade
Gênesis 17
Veja também
Publicidade