18 dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui19 formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius20 appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius21 inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea22 et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam23 dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est24 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
Publicidade
Gênesis 2
Veja também
Publicidade