Publicidade

Gênesis 25

21 deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae22 sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum23 qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet24 iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt25 qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob26 sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli27 quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis28 Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob29 coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus30 ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom31 cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua32 ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita33 ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita34 et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-