Publicidade

Gênesis 27

1 senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum2 cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae3 sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar5 quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret6 dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei7 adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar8 nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis9 et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur10 quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur11 cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis12 si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione13 ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixi14 abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius15 et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum16 pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit17 dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit18 quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi19 dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua20 rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam21 dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non22 accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau23 et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illi24 ait tu es filius meus Esau respondit ego sum25 at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto26 dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi27 accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-