41 oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meum42 nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te43 nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran44 habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui45 et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die
Publicidade
Gênesis 27
Veja também
Publicidade