Publicidade

Gênesis 39

7 post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum8 qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua9 nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum10 huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum11 accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret12 et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-