8 haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo9 ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos10 et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae11 statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram12 dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas13 arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram
Publicidade
Gênesis 9
Veja também
Publicidade