Publicidade

Isaías 64

1 utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent2 sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur3 cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt4 a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te5 occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur6 et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos7 non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae8 et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos9 ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos10 civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata11 domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas12 numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer

Veja também

Publicidade