1 erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius2 Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur3 miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur4 audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam5 diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum6 ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus7 deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum8 dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc9 respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt10 si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo11 haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum12 dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit13 dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret14 tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est15 et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum16 dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo17 venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem18 erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim19 multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat21 dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus22 sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus23 dicit illi Iesus resurget frater tuus24 dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die25 dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet26 et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc27 ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti28 et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te29 illa ut audivit surgit cito et venit ad eum30 nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha31 Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi32 Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus33 Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum34 et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide35 et lacrimatus est Iesus36 dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum37 quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur38 Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei39 ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est40 dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei41 tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me42 ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti43 haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras44 et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire
Publicidade
João 11
Veja também
Publicidade