Publicidade

João 2

1 et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi2 vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias3 et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent4 et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea5 dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite6 erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas7 dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum8 et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt9 ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus10 et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc11 hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius

Veja também

Publicidade