Publicidade

João 5

1 post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis2 est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens3 in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum5 erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua6 hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri7 respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit8 dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula9 et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die

Veja também

Publicidade