4 et dixerunt ei magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio5 in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis6 haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra7 cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat8 et iterum se inclinans scribebat in terra9 audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans10 erigens autem se Iesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te condemnavit11 quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccare
Publicidade
João 8
Veja também
Publicidade