Publicidade

João 9

1 et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate2 et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur3 respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo4 me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari5 quamdiu in mundo sum lux sum mundi6 haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius7 et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns8 itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est9 alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum10 dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi11 respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi12 dixerunt ei ubi est ille ait nescio

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-