Publicidade

Jeremias 18

1 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens2 surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea3 et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam4 et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis eius ut faceret5 et factum est verbum Domini ad me dicens6 numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus Israhel ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israhel

Veja também

Publicidade