11 apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi12 et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum13 ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem14 et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt15 erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae16 et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam
Publicidade
Lucas 1
Veja também
Publicidade