Publicidade

Lucas 1

67 et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens68 benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui70 sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius71 salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti73 iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum74 daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi75 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris76 et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius77 ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum78 per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto79 inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-