1 et ingressus perambulabat Hiericho2 et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives3 et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat4 et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus5 et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere6 et festinans descendit et excepit illum gaudens7 et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset8 stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum9 ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae10 venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat
Publicidade
Lucas 19
Publicidade
Veja também
Publicidade