1 factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis2 haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem4 ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate6 factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret7 et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio8 et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum9 et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno10 et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo11 quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David12 et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio13 et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium14 gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis15 et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis16 et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio17 videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc18 et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos19 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo20 et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos21 et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur22 et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino23 sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum25 et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini27 et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit29 nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace30 quia viderunt oculi mei salutare tuum31 quod parasti ante faciem omnium populorum32 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel33 et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo34 et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur35 et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes36 et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua37 et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die38 et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem39 et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth40 puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo41 et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae42 et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi43 consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius44 existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos45 et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum46 et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem47 stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius48 et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te49 et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse50 et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos51 et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo52 et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines
Publicidade
Lucas 2
Veja também
Publicidade