Publicidade

Lucas 2

22 et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino23 sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum25 et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini27 et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit29 nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace30 quia viderunt oculi mei salutare tuum31 quod parasti ante faciem omnium populorum32 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel33 et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo34 et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur35 et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes36 et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua37 et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die38 et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-