1 respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites2 vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo3 et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit4 nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit5 et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit6 haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur7 interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient8 qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos9 cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis10 tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum11 terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt12 sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum13 continget autem vobis in testimonium14 ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis15 ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri16 trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis17 et eritis odio omnibus propter nomen meum18 et capillus de capite vestro non peribit19 in patientia vestra possidebitis animas vestras20 cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius21 tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam22 quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt23 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum25 et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum26 arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate28 his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra29 et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores30 cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas31 ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei32 amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant33 caelum et terra transibunt verba autem mea non transient34 adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae36 vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis37 erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti38 et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum
Publicidade
Lucas 21
Veja também
Publicidade