1 adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha2 et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem3 intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim4 et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis5 et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare6 et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis7 venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha8 et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus9 at illi dixerunt ubi vis paremus10 et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat11 et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem12 et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate13 euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha14 et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo15 et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar16 dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei17 et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos18 dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat19 et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem20 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur21 verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa22 et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur23 et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset24 facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior25 dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur26 vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator27 nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat28 vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis29 et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel31 ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos33 qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire34 et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me35 et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil36 dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium37 dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent38 at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est39 et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli40 et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem41 et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat42 dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat43 apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat44 et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram45 et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia46 et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem47 adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum48 Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis49 videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio50 et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram51 respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum52 dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus53 cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum54 conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe55 accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum56 quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat57 at ille negavit eum dicens mulier non novi illum58 et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum59 et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est60 et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus61 et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis62 et egressus foras Petrus flevit amare63 et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes64 et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit65 et alia multa blasphemantes dicebant in eum66 et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis67 et ait illis si vobis dixero non creditis mihi68 si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis69 ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei70 dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum71 at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius
Publicidade
Lucas 22
Veja também
Publicidade