Publicidade

Lucas 24

1 una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento3 et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu4 et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti5 cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis6 non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset7 dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere8 et recordatae sunt verborum eius9 et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus10 erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec11 et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat13 et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus14 et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant15 et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent17 et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes18 et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus19 quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt22 sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum23 et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere24 et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt25 et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae26 nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam27 et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant28 et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire29 et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis30 et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis31 et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum32 et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas33 et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant34 dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni35 et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis36 dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere37 conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre38 et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra39 videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere40 et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes41 adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur42 at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis43 et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis44 et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me45 tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas46 et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma48 vos autem estis testes horum49 et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto50 eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis51 et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum52 et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno53 et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen

Veja também

Publicidade