Publicidade

Lucas 7

11 et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa12 cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa13 quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere14 et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge15 et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae16 accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam17 et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-