40 factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum41 et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius42 quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur43 et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius45 et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit46 et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse47 videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit48 at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace49 adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum50 Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit51 et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae52 flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit53 et deridebant eum scientes quia mortua esset54 ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge55 et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare56 et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat
Publicidade
Lucas 8
Veja também
Publicidade