1 convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent2 et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos3 et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis4 et in quamcumque domum intraveritis ibi manete et inde ne exeatis5 et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos6 egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique
Publicidade
Lucas 9
Veja também
Publicidade