6 omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus7 turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius8 turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est9 turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis10 turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est11 turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis12 turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui13 turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae14 turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur15 turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius16 turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est17 turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est18 sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente19 ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius20 cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis21 de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus22 cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est23 cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est
Publicidade
Levítico 18
Veja também
Publicidade