Publicidade

Marcos 11

1 et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis2 et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite3 et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc4 et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum5 et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum6 qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis7 et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo8 multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via9 et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini10 benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis11 et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim

Publicidade

Veja também

Publicidade
Marcos
Ver todos os capítulos de Marcos