Publicidade

Marcos 16

1 et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum2 et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole3 et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti4 et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde5 et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt6 qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum7 sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis8 at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim9 surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia10 illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus11 et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt12 post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt14 novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant15 et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae16 qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur17 signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis18 serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt19 et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei20 illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis

Veja também

Publicidade
Marcos
Ver todos os capítulos de Marcos