Publicidade

Marcos 5

1 et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum2 et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo3 qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare4 quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus6 videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum7 et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas8 dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine9 et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus10 et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem11 erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens12 et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus13 et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare14 qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti15 et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt16 et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis17 et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum18 cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo19 et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui20 et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-