Publicidade

Marcos 5

35 adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum36 Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede37 et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi38 et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum39 et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit40 et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens41 et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge42 et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo43 et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-