Publicidade

Mateus 1

1 liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham2 Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eius3 Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit Aram4 Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon5 Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David regem6 David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae7 Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa8 Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem genuit Ioram Ioram autem genuit Oziam9 Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam10 Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Iosiam11 Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis12 et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel13 Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor14 Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud15 Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit Iacob16 Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus17 omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim18 Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto19 Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam20 haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est21 pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum22 hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem23 ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus24 exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam25 et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen eius Iesum

Veja também

Publicidade