Publicidade

Mateus 2

1 cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam2 dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum3 audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo4 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur5 at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam6 et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel7 tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis8 et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum9 qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer10 videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde11 et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram12 et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-