3 audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo4 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur5 at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam6 et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel7 tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis8 et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum
Publicidade
Mateus 2
Veja também
Publicidade