1 et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens2 simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo3 et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire4 iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias5 illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam6 reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt7 rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit8 tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni9 ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias10 et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium11 intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali12 et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit13 tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium14 multi autem sunt vocati pauci vero electi15 tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone16 et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum17 dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non18 cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae19 ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium20 et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio21 dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo22 et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt23 in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum24 dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo25 erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo26 similiter secundus et tertius usque ad septimum27 novissime autem omnium et mulier defuncta est28 in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam29 respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei30 in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo31 de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis32 ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium33 et audientes turbae mirabantur in doctrina eius34 Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum36 magister quod est mandatum magnum in lege37 ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua38 hoc est maximum et primum mandatum39 secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum40 in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae41 congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus42 dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David43 ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens44 dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum45 si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est46 et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare
Publicidade
Mateus 22
Veja também
Publicidade