Publicidade

Mateus 22

23 in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum24 dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo25 erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo26 similiter secundus et tertius usque ad septimum27 novissime autem omnium et mulier defuncta est28 in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam29 respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei30 in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo31 de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis32 ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium33 et audientes turbae mirabantur in doctrina eius

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-