1 vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum2 et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum3 erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix4 prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui5 respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis6 non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus7 et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis8 et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius9 et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum10 tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt11 quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant12 et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus13 dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus14 et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus15 at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem16 undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus17 et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt18 et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra19 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi
Publicidade
Mateus 28
Veja também
Publicidade