Publicidade

Mateus 4

1 tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo2 et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit3 et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant4 qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei5 tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi6 et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum7 ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum8 iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum9 et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me10 tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies11 tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei

Publicidade

Veja também

Publicidade