25 ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum26 respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis27 quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum28 et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent29 dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis30 si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei31 nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur32 haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis34 nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua
Publicidade
Mateus 6
Veja também
Publicidade