Publicidade

Mateus 7

1 nolite iudicare ut non iudicemini2 in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis3 quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides4 aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo5 hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui6 nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos7 petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis8 omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur9 aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei10 aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei11 si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se12 omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae13 intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam14 quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam15 adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces16 a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus17 sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit18 non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere19 omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur20 igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos21 non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum22 multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus23 et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem24 omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram25 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram26 et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam27 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna28 et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius29 erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei

Veja também

Publicidade