Publicidade

Mateus 8

5 cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum6 et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur7 et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum8 et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus9 nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit10 audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel11 dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium13 et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa

Veja também

Publicidade