Publicidade

Mateus 9

18 haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet19 et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius20 et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius21 dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius salva ero22 at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora23 et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem24 dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant eum25 et cum eiecta esset turba intravit et tenuit manum eius et surrexit puella26 et exiit fama haec in universam terram illam

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-