Publicidade

Números 10

1 locutus est Dominus ad Mosen dicens2 fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra3 cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi4 si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel5 sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione7 quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt8 filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris9 si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum10 si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester11 anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis12 profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan13 moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi14 filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab15 in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar16 in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon17 depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari18 profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur19 in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai20 porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel21 profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum22 moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud23 in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur24 et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis25 novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai26 in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran27 et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan28 haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur29 dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli30 cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum31 et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster32 cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi33 profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum34 nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent35 cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua36 cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel

Veja também

Publicidade