1 parabolae Salomonis filii David regis Israhel2 ad sciendam sapientiam et disciplinam3 ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem4 ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus5 audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit6 animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum7 timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt8 audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae9 ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo10 fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas11 si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra12 degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum13 omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis14 sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum15 fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum16 pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem17 frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum18 ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas19 sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt20 sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam21 in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam23 convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea24 quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret25 despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis26 ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit27 cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia28 tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint30 nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae31 comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur32 aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos33 qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato
Publicidade
Provérbios 1
Veja também
Publicidade