1 parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae2 non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte3 non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet4 egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat5 qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis6 benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem7 memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet8 sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis9 qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit10 qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur11 vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem12 odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas13 in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde14 sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est15 substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum16 opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum17 via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat18 abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est19 in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est20 argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo21 labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur22 benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio23 quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia24 quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur25 quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum26 sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum27 timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur28 expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit29 fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum30 iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram31 os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit32 labia iusti considerant placita et os impiorum perversa
Publicidade
Provérbios 10
Veja também
Publicidade