Publicidade

Provérbios 13

1 filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur2 de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua3 qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala4 vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur5 verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur6 iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat7 est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit8 redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet9 lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur10 inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia11 substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur12 spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens13 qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur14 lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis15 doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago16 astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam17 nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas18 egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur19 desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala20 qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis21 peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona22 bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris23 multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio24 qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit25 iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis

Veja também

Publicidade