Publicidade

Provérbios 14

1 sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus2 ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via3 in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos4 ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis5 testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus6 quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis7 vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae8 sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans9 stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia10 cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus11 domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt12 est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem13 risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat14 viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus15 innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos16 sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit17 inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est18 possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam19 iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum20 etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi21 qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit22 errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona23 in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas24 corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia25 liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis26 in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes27 timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis28 in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis29 qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam30 vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia31 qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis32 in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua33 in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet34 iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum35 acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit

Veja também

Publicidade