Publicidade

Provérbios 16

1 hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam2 omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus3 revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae4 universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum5 abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens6 misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo7 cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem8 melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate9 cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius10 divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius11 pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi12 abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium13 voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur14 indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam15 in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus16 posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento17 semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus19 melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis20 eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est21 qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet22 fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas23 cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam24 favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum25 est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem26 anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum27 vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit28 homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes29 vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam30 qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum31 corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur32 melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium33 sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur

Veja também

Publicidade