Publicidade

Provérbios 18

1 occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis2 non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius3 impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium4 aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae5 accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii6 labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat7 os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius8 verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris9 qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis10 turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur11 substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum12 antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur13 qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum14 spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere15 cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam16 donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit17 iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum18 contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat19 frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium20 de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum21 mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius22 qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino23 cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide24 vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater

Veja também

Publicidade